monumenta.ch > Augustinus > sectio 6

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Sermones, 20, 215, 6
Tu autem, quisquis es qui de potentia magis quam de humilitate vis gloriari, accipe consolationem, habe exsultationem. Qui enim crucifixus sub Pontio Pilato et sepultus est, Tertia die resurrexit a mortuis. Forte et hic dubitas, forte trepidas. Quando tibi dictum est, Crede natum, crede passum, crucifixum, mortuum et sepultum; quasi de homine facilius credidisti: nunc quia dicitur, Tertia die resurrexit a mortuis, dubitas, o homo? Ut de multis unum proferamus exemplum; Deum attende, omnipotentem cogita, et noli dubitare. Si enim potuit te, cum non esses, ex nihilo facere; cur non potuit hominem suum, quem iam fecerat, a mortuis excitare? Credite ergo, fratres: ubi de fide agitur, longo uti sermone non opus est. Sola haec fides est, quae Christianos ab omnibus hominibus discernit et separat. Nam quia mortuus est et sepultus, et Pagani modo credunt, et Iudaei tunc viderunt: quia vero tertia die resurrexit a mortuis, nec Paganus nec Iudaeus admittit. Discernit ergo a mortuis perfidis vitam fidei nostrae, resurrectio mortuorum. Nam et apostolus Paulus cum Timotheo scriberet: Memento, inquit, Iesum Christum resurrexisse a mortuis . Credamus ergo, fratres, et quod in Christo factum credimus, hoc futurum speremus in nobis. Deus enim qui promittit, non fallit.